monumenta.ch > Plinius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 67
{XVIII} Sed et vitia demonstrari convenit in tam prodigis pretiis. sunt quidem omnium eadem, quaedam tamen nationum peculiaria, sicut in homine. ergo Cyprii, varie glauci magisque ac minus in eodem smaragdo aliis partibus, tenorem illum Scythicae austeritatis non semper custodiunt. ad hoc quibusdam intercurrit umbra, surdusque fit colos, qui inprobatur etiam dilutior.